- BUCCINA
- BUCCINAFesto l. 2. est cornu recurvum, quod more tubae infsatur. Ovid. l. 1. Met. v. 335.------ ------ Cava buccina sumitur illi,Tortilis in latum. ----- -----Unde Heraldus ad Arnob. l. 6. Buccina tortuosa est, ac in semei ipsam aereô circulô flectitur ac differt a directatuba, ut docet Vegetius de re milit. l. 3. c. 5. Στρογγύλη σάλπιγξ Graecorum. Hae Veterib. nou ex arietum, ut quidam volunt, sed boum, cornibus erant. Varro de I. L. l. 4. Cornua dicta, quod ea, quae nunc sunt ex aerem tunc fiebant ex bubulo cornu. Dionys. Halicarn. l. 2. Τοὺς δημοτικοὺς ὑπηρέται τινὲς κέρασι βοείοις ἐμβυκάνοντες ἐπὶ τὰς ἐκκλησίας συνῆγον, Plebeios ministri quidam bubulis cornibus buccinantes ad contionem convocabant, etc. Solus Servius ex caprae cornu fieri consuevisse, asserere videtur, ad Aen. l. 7. v. 518. Sed de tuba vel buccina ex cornu arietino, apud veteres Graecos, et Romanos nulla est mentio. Itaque cum dicitur, Psalmo 98. v. 6. Tubis et sonô cornu clangite coram Rege Domino: cornu non aliud, quam bubulum, iutelligendum. Ut neque in his Iosuae c. 6. v. 5. Cum tractu sonabitur sono iobel, seu iubilatioms: et 1. Paralip. c. 25. v. 5. ubi filii Heman a Deo constituuntur ad attollendum cornu, i. e. ut statis temporibus corneits tubis altâ voce buccinent, etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 32. Canebant autem buccinâ Romani in exercitu, in praeconiis publicis et cum in milites animadverteretur, ut ex Vegetio liquet l. 2. c. 22. De usu eius apud Hebraeos alibi. Vide Brissonium laudatum Iohanni Calvino Lexic. Iurid. Deorum marinorum Buccinatores et Tubicines, Ttitonas finxêre Poetae. Vide Barthium Animadversion. ad Statium Achilleid. l. 1. v. 34. et Notu ad Claudian. Epithalam. Honorii. Cuiusmodi Buccinicinum par visendum secundum Veterum monumenta, olim dedit Mariangelus Accursius in Diatribarum suarum frontispicio. Vide quoque infra in voce Triton.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.